pencil-plus

Λατινικά

Γ’ Λυκείου

Silius Italicus, poēta epicus, vir clarus erat. XVII (septendecim) libri eius de bello Punico secundo pulchri sunt. Ultimis annis vitae suae in Campaniā se tenēbat. […] Gloriae Vergili studēbat ingeniumque eius fovēbat. Eum ut puer magistrum honorābat. Monumentum eius, quod Neapoli iacēbat, pro templo habēbat.

…………………………………………………………………………………………


Cum Accius ex urbe Rōmā Tarentum venisset, ubi Pacuvius grandi iam aetāte recesserat, devertit ad eum. Accius, qui multo minor natu erat, tragoediam suam, cui «Atreus» nomen est, ei desideranti lēgit.

…………………………………………………………………………………………


Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris mittit. Legātum monet ut, si adīre non possit, epistulam ad amentum tragulae adliget et intra castra abiciat. In litteris scribit se cum legionibus celeriter adfore. Gallus, periculum veritus, constituit ut tragulam mitteret. Haec casu ad turrim adhaesit et tertio post die a quodam milite conspicitur et ad Cicerōnem defertur. Ille epistulam perlegit militesque adhortātur ut salūtem sperent.


Α1. Να γράψετε στο τετράδιό σας τη μετάφραση των παραπάνω κειμένων.                                                Μονάδες 40